라틴어 문장 검색

si a te in aliqua sententia vel disputatione dissenserit, non his amicitiam aestimes dissolvendam.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:11)
Si vero, ut assolet, ab eius aliquando meus sensus dissentiat, ita alterutro nobis deferimus, ut aliquando ille meam suae, plerumque ego suam meae praeferam voluntatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:1)
maxime qui non nimium a tuis dissentiat moribus, nec a qualitate discordet.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:4)
dissentire interdum sine odio, tamquam homo sibi, atque ipsa rarissima dissensione, condire consensiones plurimas;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 2:3)
Nec iam corpoream uestem fastidit abhorrens Spiritus, hospicio tali letatus et umbra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:4)
Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum disputando probabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:105)
Illic perdix nunc aeriae potestatis insultus, nunc venatorum sophismata, nunc canum [0436C] latratus propheticos abhorrebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:106)
Illic perca, spermatis jaculis loricata, aquatilis lupi minus abhorrebat insultus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:137)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
Nam Christiani non solum Turcos vel Sarracenos occisos, verum etiam canes arreptos et igni coctos comedere non abhorruerunt prae inopia, quam audistis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 58:8)
Hoc autem loco ad suscitandam iram Christianorum, in derisum etiam et opprobrium, cruces fixerunt, super quas aut spuebant, aut in oculis omnium mingere non abhorrebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:7)
Quod cum ille negaret propter foedus quod pepigerat cum Tankrado, filium ejus in oculis patris et omnium suorum aspectu, capitali sententia interimere non abhorruerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 78:4)
Hec exigit, ut ad legem suam quisque vivat nec a ratione vita dissentiat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 27:3)
Innocentia est virtus "omnem iniurieillationem abhorrens."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 42:6)
Licet multas justas rationes sapienter induxeris, quibus vindictam et guerram ac bellum abhorrere videris, non tamen adhucmihi tribuisti consilium, quod in hoc negotio a te affectanter habere desidero.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 270:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION